monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 164

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p10, 164
Se ergo Iudaeis dixit tanquam Iudaeum, et gentilibus tanquam gentilem, non ideo quod misericorditer illa simulaverit, sed quia ea sic non simulavit quae fecit similia Iudaeis, sicut nec ea quae fecit similia gentibus; 91 et sic omnibus omnia factus est, non mentientis astu, sed compatientis affectu, id est non omnia mala eorum fallaciter agendo, sed omnium malis tanquam sua essent misericorditer medicando, aliis agens quae sibi fieri vellet, si opus esset.